Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LX. Viros boni testimonii episcopi semper secum habeant.

Item Pascalis Papa.
Episcopi lectioni et orationi uacent, et semper secum
presbiteros et diaconos, aut alios boni testimonii clericos
habeant, ut secundum apostolum et sanctorum Patrum
instituta possint inreprehensibiles inueniri.
Gratian. Item Iohannes Baptista, cum heremiticam uitam,
duceret, scribas et Phariseos, sacerdotes et Leuitas Iudeorum ad
se uenientes aspera increpatione redarguit. §. 1. Item ex
canonibus diffinitur: "Illi sacerdotes accusare possunt, qui ad
eundem gradum conscendere ualent." Cum ergo monachi ad
sacerdotii gradum laudabiliter pertingere ualeant, patet, quod
et ipsi sacerdotes libere accusare possunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

501/502
Gehe zu Spalte: