Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVII. De eodem.

Item Pascalis Papa.
Patet symoniacos, ueluti primos et precipuos hereticos,
ab omnibus fidelibus respuendos, et si commoniti non resipuerint,


ab exteris potestatibus obprimendos. Omnia
enim crimina ad conparationem symoniacae heresis quasi
pro nichilo reputantur. ]
Gratian. His breuiter premissis ad ea ueniamus, que ecclesia
seueritate disciplinae parata est ulcisci, ostendentes, quibus
accusantibus uel testificantibus quilibet sint conuincendi; quo
iudice quisque debeat dampnari uel absolui; si causa uiciata
fuerit, quo remedio possit subleuari; si accusatores defecerint,
an reus sit cogendus ad purgationem. Et ut facilius
pateat quod dicturi sumus, exemplum ponatur sub oculis, in quo
auctoritates hinc inde controuersantes distinguantur, et quid
sanctorum patrum sentiat auctoritas liquido intimetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

437/438
Gehe zu Spalte: