Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXVI.] Libro 9. Codicis titulo ad legem Iuliam repetundarum.

Impp. Theodosius et Valentinianus.
[AA. Florentino.]
VII. Pars. Sancimus eiusmodi uiros ad prouincias
regendas accedere, qui ad honoris insignia non ambicione
uel precio, sed probatae uitae et amplitudinis tuae solent
testimonio promoueri, ita sane, ut quibus hii honores per
sedis tuae uel nostram fuerint electionem commissi,
iurati inter gesta depromant, se pro administrationibus
s orciendis neque dedisse quidpiam, neque daturos umquam
postmodum fore, siue per se, siue per interpositam in
fraudem legis sacramentique personam, aut donationis uenditionisue
titulo, aut alio uelamento cuiuscumque
contractus, et ob hoc (exceptis salariis) nichil penitus tam in
amministratione positos quam post depositum offitium pro
aliquo prestito beneficio tempore amministrationis, quam
gratuito meruerunt accepturos. Et licet neminem diuini
timoris, contempnendo iureiurando, arbitremur inmemorem,
ut saluti propriae ullum commodum anteponat,
tamen ut ad salutis timorem ex necessitate periculi
subiugetur, si quis ausus fuerit prebita sacramenta
negligere, non modo aduersus accipientem, sed etiam aduersus
dantem accusandi cunctis tamquam crimen publicum
concedimus facultatem, quadrupli pena eo, qui conuictus
fuerit, modis omnibus feriendo.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

437/438
Gehe zu Spalte: