Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXV. Episcopi licet sint pares meritis, gradu tamen dignitatis differunt.

Idem libro II. de unico baptismo. [contra Donatistas,
cap. I.]
Puto, quod sine ulla sui contumelia Ciprianus episcopus
Petro apostolo conparatur, quantum attinet ad martirii coronam.
Ceterum magis uereri debeo, ne in Petrum contumeliosus
existam. Quis enim nescit illum principatum apostolatus
cuilibet episcopatui preferendum? Sed etiamsi
distat cathedrarum gratia, una est tamen martirum gloria.
Item: Cum Petrus a Paulo posteriore corrigitur, et
pacis atque unitatis uinculo custodito ad martirium
promouetur, quanto facilius et fortius quod per uniuersae
ecclesiae statuta firmatum est uel unius episcopi auctoritati,
uel unius prouinciae concilio preferendum est?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

493/494
Gehe zu Spalte: