Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. Quando aliqui sunt corrigendi, quando tollerandi.

Multi corriguntur ut Petrus; multi tollerantur, ut Iudas;
multi nesciuntur, "donec ueniat Dominus, qui illuminabit
abscondita tenebrarum." Et infra: §. 1. Nos uero
a communione quemquam prohibere non possumus (quamuis
hec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis)
nisi aut sponte confessum, aut in aliquo siue seculari, siue
ecclesiastico iudicio nominatum atque conuictum. Quis
enim sibi utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse
sit et accusator, et iudex? Huiusmodi regulam etiam
Paulus apostolus in epistola ad Corinthios breuiter
insinuasse intelligitur, cum quibusdam commemoratis
criminibus ecclesiasticis formam ad omnia similia ex
quibusdam daret. Ait enim: "Scripsi uobis in epistola
ne commisceamini fornicariis. Non utique huius mundi
fornicariis, aut auaris, aut raptoribus, aut ydolis seruientibus,
alioquin debueratis de hoc mundo exire." Non enim
possunt homines in hoc mundo manentes nisi cum talibus
uiuere, nec eos possunt lucrifacere Christo, si eorum
colloquium conuictumque uitauerint. Unde et Dominus
cum publicanis et peccatoribus comedens: "Non est, inquit,
necessarius sanis medicus, sed male habentibus.
Non enim ueni uocare iustos, sed peccatores." Et
ideo sequitur Apostolus, et adiungit: "Nunc
autem scripsi uobis non commisceri. Si quis frater
nominatur aut fornicator, aut ydolis seruiens, aut
auarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi
nec cibum sumere. Quid enim mihi de his,
qui foris sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, uos
iudicatis? De his autem, qui foris sunt, iudicabit Deus.
Auferte malum a uobis ipsis." Quibus uerbis satis ostendit,
non temere, aut quomodolibet, sed per iudicium auferendos
esse malos ab ecclesiae communione, ut, si per iudicium
auferri non possunt, tollerentur potius, ne peruerse malos
euitando ab ecclesia ipse discedens, eos, quos fugere uidetur,


uinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis in
scripturis sunt exempla proposita, uelud in messe
ut palea sufferatur usque ad ultimum uentilabrum, uel
intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem,
que futura est in litore, id est in fine seculi, equo
animo tollerentur. §. 2. Non enim est contrarium huic loco
illud, quod dicit Apostolus: "Tu, quis es, qui
iudicas seruum alienum? suo domino stat aut cadit." Noluit
enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis uel
etiam extraordinario usurpato iudicio, sed potius ex lege Dei
secundum ordinem ecclesiae, siue ultro confessum, siue accusatum
atque conuictum. Alioquin illud cur dixit: "Si quis
frater nominatur aut fornicator, aut ydolis seruiens etc."
nisi quia eam nominationem uult intelligi, que fit in
quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque integritate
profertur? Nam si nominatio sufficit, multi innocentes
dampnandi sunt, quia sepe falso in quoquam crimina
nominantur. §. 3. Non ergo illi, quos monemus agere penitentiam,
querant sibi comites ad suplicia, nec gaudeant,
quia plures inueniunt sibi similes. Nam non propterea
minus ardebunt, quia cum multis ardebunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

445/446
Gehe zu Spalte: