C. XVII. Ordinem iudiciarium manifesta non desiderat causa.
In manifesta et nota plurimis causa non suntquerendi testes, ut S. Ambrosius in epistola ad Corinthios
dicit, de fornicacione exponens sententiam Apostoli:
"Iudicis," inquam, "non est sine accusatore dampnare,
quia Dominus Iudam cum fuisset fur quia non
est accusatus, minime abiecit. Cognito autem
opere isto pellendum illum Apostolus de cetu fraternitatis
censuit. Omnes enim crimen eius sciebant, et non
arguebant. Publice enim nouercam suam loco uxoris
habebat, in qua re neque testibus opus erat, neque tergiuersatione
aliqua poterat tegi crimen." Et paulo post:
"Absens facie, presens autem auctoritate Spiritus, qui
nusquam abest iam iudicaui ut presens eum, qui hoc
admisit, tradi satanae in interitum carnis."
III. Pars. Gratian. Sed sciendum est, quod eorum, que
manifesta sunt, alia sunt nota iudici, et incognita aliis; alia sunt
occulta iudici et manifesta aliis; quedam uero sunt nota iudici,
et aliis. Que iudici tantum nota sunt, sine examinatione feriri non
possunt, quia, dum accusatoris persona assumitur, iudiciaria
potestas amittitur. In una enim eademque causa nullus simul
potest esse accusator et iudex.
Unde Augustinus in omelia de penitentia: [que
est L. c. 12.]