C. XVI. De eodem.
Item Nicolaus Papa Karolo Regi. [in epistola, quaeincipit: "Syllabarum"]
Que Lotharius uester nepos rex fecit accusatione
non indigent. Manifesta enim sunt opera
eius.
Gratian. In manifestis enim calliditate accusantium reus
non opprimitur, nec tergiuersatione propria crimen celatur,
cum culpa sua sponte se oculis omnium ingerat, atque ideo in
talibus iudiciarius ordo non requiritur, qui ideo tantum institutus
est, ut nec innocentia insidiis pateret aduersantium, nec
culpa delinquentis sententiam effugeret iusti examinis.
Unde Stephanus Papa [V.] Leoni Episcopo Thianensi: