Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. Peccatum, quod iudici tantum notum est, ab eo dampnari non ualet.

Idem in eodem.
Si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te
et ipsum solum. Quare? quia in te peccauit. Quid est:
"In te peccauit?" Tu scis, quia peccauit. Quia enim
secretum fuit, quando peccauit in te, secretum quere, cum
corrigis quod peccauit. Nam si solus nosti quia peccauit
in te, et eum uis coram omnibus arguere, non eris
corrector, sed proditor. Adtende, quemadmodum iustus
Ioseph tanto flagitio, quod de uxore fuerat suspicatus,
tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa
conceperat, quam grauidam senserat, et se ad illam non
accessisse nouerat. Restabat igitur certa adulterii suspicio,
et tamen, quia ipse non nouerat, quod dicit euangelium?
"Ioseph autem, cum esset iustus, et nollet
eam diuulgare, uoluit occulte dimittere eam." §. 1
Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus que peccantur
coram omnibus. Ipsa corripienda sunt secretius que peccantur
secretius. Distribuite tempora, et concordet
scriptura. Sic agamus, et sic agendum est, non solum
quando in nos peccatur, sed etiam quando peccatur
aliquo, ut ab altero nesciatur. §. 2. Nescio quem
homicidam nouerit episcopus, et nemo alius illum nouit.
Ego uolo illum publice corripere, et tu queris inscribere?


Prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in
secreto, pono ante oculos Dei iudicium, terreo cruentam
conscientiam, persuadeo penitentiam. Hac karitate prediti
esse debemus. Unde aliquando homines reprehendunt nos,
quod quasi non reprehendamus, aut putant nos scire
quod nescimus, aut putant nos tacere si scimus. Forte
quod scis et ego scio: non coram te corripio, quia curare
uolo, non accusare. §. 3. Sunt homines adulteri in domibus
suis, in secreto peccant, aliquando nobis ab uxoribus suis,
plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem querentibus
produntur. Nos non prodimus, sed in secreto arguimus.
Ubi contingit malum ibi moriatur.
Non tamen illud uulnus negligimus, ante omnia ostendentes,
homini in tali peccato constituto, sauciatamque conscientiam
gerenti, illud uulnus esse mortiferum.
IV. Pars. Gratian. Quando uero crimen est notum aliis,
et non iudici, nec tunc sine examinatione feriendum est, quin in
crimen sibi occultum iudex sententiam ferre non debet.
Unde Euaristus Papa ait: [epist. II.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

447/448
Gehe zu Spalte: