Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Sententia non precipitanter ferenda est.

Deus omnipotens, ut nos a precipitandae sententiae
prolatione conpesceret, cum omnia nuda et aperta sint
oculis eius, mala tamen Sodomae noluit audita iudicare
prius, quam manifeste cognosceret que dicebantur, unde
ipse ait: "Descendam, et uidebo, utrum clamorem,
qui uenit ad me, opere conpleuerint, an non est ita, ut
sciam." Deus omnipotens, cui nichil est absconditum,
sed omnia ei manifesta sunt antequam fiant, non
ideo hec et alia multa (que ob prolixitatem capitulo
non inseruimus) per se inquirere dignatus est, non quod ea
ignoraret, sed ut nobis exemplum daret, ne precipites in
discutiendis et iudicandis negotiis essemus, et ne
mala proximorum prius quisquam presumat credere
quam probare. Cuius exemplo monemur, ne ad proferendam
sententiam umquam precipites simus, aut temere indiligenterque
indiscussa quoquo modo iudicemus,
dicente ueritatis uoce: "Nolite iudicare, ut non iudicemini:
in quo enim iudicio iudicaueritis iudicabimini," et reliqua.
Mala uero audita nullum moueant, nec passim dicta absque
certa probatione quisquam umquam credat, sed ante
audita diligenter inquirat, nec precipitanter quid
aliquis agat. Si enim Deus omnium cognitor Sodomorum
mala, quorum clamor ad celum usque peruenerat,
omnia sciens prius, nec credere, nec iudicare uoluit, quam
ipse ea cum fidelibus testibus diligenter inuestigans, que


audierat, opere conprobaret, nos qui sumus
homines et peccatores, quibus incognita sunt occulta iudicia
Dei, hec precauentes, nullum ante ueram
iustamque probationem iudicare aut dampnare debemus,
manifeste Paulo apostolo dicente: "Tu, quis es, qui
iudicas alienum seruum? suo enim domino stat aut
cadit."
V. Pars. Gratian. Quando autem crimen notum est iudici
aliis, aliquando reus inficiatur factum, ueluti si quis negaret
se interfecisse eum, quem sub oculis iudicis in conspectu multorum
interfecerat. Hic, quia se reum negat, sine examinatione
feriri non potest. Aliquando ipsa euidentia operis reum
testatur, quando opere publico crimen suum confitetur, tunc
post secundam et tertiam correctionem sine examinatione
dampnandus est, si incorrigibilis extiterit. In hoc itaque
ultimo casu intelligenda est auctoritas illa Ambrosii et Nicolai:
"Manifesta accusatione non indigent." Fornicator enim ille,
in quem sine examinatione sententia apostolica processerat,
publice coram omnibus nouercam suam pro uxore habebat.
Lotharius quoque, de quo Nicolaus scribit, similiter uxorem
suam publice dimiserat, et aliam superduxerat.
Unde idem Nicolaus scribit Archiepiscopis et Episcopis
per Galliam, Italiam, Germaniam constitutis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

447/448
Gehe zu Spalte: