C. XXXI. De libellis dimissoriis.
[Item Marcianus l. 2. De appellationibus, tit. Delibellis dimissoriis, l. unica.]
Post appellationem interpositam litterae dandae sunt ab
eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogniturus
est siue principem, siue quem alium, quas litteras
dimissorias siue apostolos appellant. Sensus autem litterarum
est talis: appellasse (puta) Lucium Titium a sententia
illius, que inter illum et Meuium dicta fuit. Sufficit
autem petisse intra tempus dimissorias instanter et sepius,
et si non accipiat, id ipsum contestetur. Nam instantiam
petentis dimissorias constitutiones desiderant.
Equum est igitur, si per eum steterit, qui debeat dare
litteras, quo minus det, ne hoc accipienti noceat. §. 1. Titulo:
Nichil nouari. Appellatione interposita, siue ea
recepta sit siue non, medio tempore nichil nouari oportet.
§. 2. Si quis ex pluribus facinoribus condempnatus propter
quedam appellauerit, propter quedam non, utrum
sit differenda pena eius, an non, queritur. Et si quidem
grauiora sunt crimina, ob que appellatio interposita
est, leuius autem id, propter quod non appellauit, recipienda
est omnino appellatio, et differenda pena. Si uero grauiorem
sententiam meruit ex ea specie, ex qua non est appellatum,
omnino pena inponenda est.
Gratian. Forma apostolorum hec est: "Ego En.
sanctae Bononiensis ecclesiae episcopus, te presbiterum Rolandum,
capellanum S. Apollinaris, ad apostolicam sedem, quam
appellasti, ab obseruatione mei iudicii his apostolis dimitto."
Forma uero appellationis hec est: "Ego Adelinus S. Reginae
ecclesiae minister licet indignus sentiens me pregrauari a
domino Gualterio S. Rauennatis ecclesiae archiepiscopo Romanam
sedem appello, et apostolos peto." §. 1. Si uero post datam
sententiam appellare uoluerit, hic erit ei modus appellandi:
"Ego A. sanctae Reginae ecclesiae minister licet indigus contra
sententiam domini Gualterii sanctae Rauennatis ecclesiae archiepiscopi
iniuste in me latam pridie Kal. Magi Anno incarnationis
Domini MCV. feria quarta, Romanam sedem appello,
et apostolos peto." §. 2. Si autem unus, uel duo pro pluribus
appellare uoluerint, sic appellabunt: "Ego G. et P. sindici
canonicorum Sanctae Boloniensis Ecclesiae sentientes nos pregrauari uel contra
sententiam, etc. Romanam sedem appellamus, et apostolos postulamus."
Huiuscemodi appellationes in scriptis fieri debent.
Ad iudicium autem alterius fidei catholico appellare non licet.
Unde in Cartaginensi Concilio IV. [c. 7.]