Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX.

De appellationibus recipiendis uel non.
V. Pars. Non solent audiri appellantes, nisi hi, quorum
interest, uel quibus mandatum est, uel qui negotium
gerunt alienum, quod mox reus ratum haberet. Sed
et si mater, ex pietate prouocauerit, dicendum
est et hanc audiri debere, et si litem preparandam curare
maluerit, intercedere non uidetur, licet ab initio defendere
non potest. §. 1. Ante sententiam appellari
potest, si questionem in ciuili negotio habendam iudex interlocutus
sit, uel in criminali, si contra leges hoc faciat.
§. 2. Eius, qui ideo causam agere frustratur, quod dicit
se libellum principi dedisse, et sacrum rescriptum expectare,
audiri desiderium prohibetur, si ob eam causam prouocauerit,
appellatio eius recipi sacris constitutionibus prohibetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

477/478
Gehe zu Spalte: