Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXIX.]

Digestis titulo Quando appellandum sit, lege 1. [§. Biduum]
Biduum uel triduum appellationis ex die sententiae
latae conputandum erit. §. 1. Quid ergo, si sententia fuerit
sub condicione dicta, utrum ex die sententiae tempus
conputamus ad appellandum, an uero ex die, quo condicio
sententiae extitit? Sane quidem non est sub condicione
sententia dicenda; sed si fuerit dicta, quid fiet? Et est utile
statim tempora ad appellandum conputari debere. §. 2.
Quod in sententiis preceptum est, ut uel altera die,


uel tertia prouocetur, hoc etiam in ceteris obseruandum
est, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari
tamen oportet et potest, ut cum quis ad tutelam
uel ad alia ciuilia munera nominatur, eius excusatio
non admittitur. §. 3. Si forte post sententiam statim
dictam copiam sui non fecerit is, qui pronunciauit (ut fieri
assolet), dicendum est nichil nocere appellationi. Nam
ubi primum copiam eius habuerit, poterit prouocare. Ergo
si statim se subtraxit, similiter subueniendum est.
§. 4. Quid ergo, si condicio horae efficit, ut se
reciperet? Si forte dicta sit sententia iam suprema hora,
utique non uidebitur se subtraxisse. §. 5. Adeundi autem
facultatem semper accipimus, si in publico sui copiam
fecerit. Ceterum, si non fecit, an inputetur alicui
quod ad domum eius non uenerit, quodque in hortos non
accesserit, et ulterius quod ad uillam suburbanam? Magisque
est ut non debeat inputari. Quare si in publico eius
adeundi facultas non fuit, melius dicetur facultatem non
fuisse adeundi. §. 6. Si quis ipsius quidem, a quo appellauit,
adeundi facultatem non habuit, ut ei libellos
daret, eius autem, quem appellauit, habeat copiam,
uidendum, an ei prescribi possit quod eum non
adierit. Et hoc iure utimur, ut, si alterius adeundi copia
fuit, prescriptio locum habeat. §. 7. Palam est,
eam esse propriam causam, cuius emolumentum uel dampnum
ad aliquem suo nomine pertinet. §. 8. Si aduersus
absentem fuerit pronunciatum, biduum uel triduum ex quo
quis scit conputandum est, non ex quo pronunciatum est.
Quod autem dicitur absentem posse prouocare ex quo
scit, sic accipimus, si non in causa per procuratorem
defensus est. Nam si ille non prouocauit, difficile est ut hic
audiatur. §. 9. Si quidem in insulam deportandum annotauerit
preses prouinciae, et inperator rescripserit
ut deportetur, uideamus quando sit prouocandum, utrum
cum inperator rescripserit, an cum ei scribitur?
Et putem, tunc appellandum esse, cum recipi eum
preses iubet. Ceterum uerendum est, ne sero sit, ut
tunc prouocetur, cum inperator insulam ei assignauerit;
conprobata enim sententia presidis tunc solet insulam
assignare. Rursus illud uerendum est, si mendaciis apud
principem honorauit eum, quem deportandum laborat,
intercludit uiam prouocandi. Quid ergo
est? Recte dicetur humanitate suggerente ut et hoc
illo tempore non frustra prouocaretur, quia non aduersus
principem, sed aduersus iudicis calliditatem prouocauit.
§. 10. Illud uideamus, si, cum inperatori


scriberetur, exemplum litterarum litigatori editum
sit neque is appellauerit, et postea contra eum rescriptum
sit, an appellare a litteris pridem sibi editis possit?
quia qui tunc non appellauerit uera esse que
scripta sunt consensisse uidetur, nec est audiendus, si
dicat euentum rescripti sacri se sustinuisse.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

475/476
Gehe zu Spalte: