Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXVIII. Infra decem dies appellationis remedium conceditur.

Inperator Iustinianus Augustus.
Anteriorum legum acerbitati plurima remedia inponentes,
et maxime hec circa appellationes facientes,
et in presenti ad huiusmodi beneficium peruenire duximus


esse necessarium. Antiquitati etenim cautum erat,
ut si quis per se litem exercuerit et fuerit condempnatus,
intra duos dies tantummodo licentiam appellationis haberet;
sin autem per procuratorem causa uentilata sit, et in triduum
proximum eam extendi. Ex rerum autem experientia
inuenimus hoc satis esse dampnosum; plures enim homines
ignaros subtilitatis legum, et putantes in triduum prouocationes
esse porrigendas in promptum periculum incidisse,
et biduo transacto causas perdidisse. Unde necessarium
duximus huiusmodi rei conpetenter mederi. Et omnes appellationes
sancimus, siue per se, siue per procuratores, seu
per defensores, uel curatores et tutores uentilentur, posse
intra decem dierum spatium a recitatione sententiae numerandum
ab his iudicibus, quorum interest, offerri, siue
magni siue minores sint (excepta uidelicet sublimissima
pretoriana prefectura), ut liceat homini intra id spatium plenissime
deliberare, siue appellandum ei sit, siue quiescendum;
ne timore instante opus appellatorium frequentetur,
sed sit omnibus inspectionis copia, que indiscussos
hominum calores potest refrenare. §. 1. Ad hec sancimus,
si quando lis speratur in nostrum inferri consistorium,
si forte contigerit inperatoriam maiestatem publicis occupatam
causis ex mundanis prouisionibus non posse conuocare
patres, quatinus causa agitetur, non ex hoc litem
periclitari. Quod enim uicium est litigantium, si culmen
inperatorium occupetur? uel quis tantae est auctoritatis, ut
nolentem principem possit ad conuocandos patres ceterosque
proceres coarctare? Sed si quid tale euenerit,
causa intacta permaneat, donec inperator motus sua sponte
et conuocari proceres iusserit, et litem inferri patiatur, et
omnia secundum morem procedere. §. 2. Illud etiam in
tertio capitulo disponendum est, quod antiquitas bene statuit,
nouitas autem neglexit. Cum enim ueneranda uetustatis
auctoritas ita magistratus digessit, ut alii maiores, alii
medii, alii minores sint, et appellationes a minoribus iudicibus
non solum ad maximos iudices remitterentur,
sed ad spectabilium iudicum tribunal, quatinus et ipsi
sacro auditorio adhibito litem exercerent, nouitas autem
hoc dereliquit, euenit, ut super minimis causis maximi
nostri iudices inquietentur, et homines propter minimas
causas magnis fatigentur dispendiis, ut forsitan totius litis
estimatio ad sumptus iudiciales non sufficeret. Ideoque
sancimus, si quando ex Egiptiaco tractu uel adiuncta ei
utraque Libia prouocatio speratur usque ad decem librarum
auri quantitatem, non in hanc regiam urbem eam uenire, sed
ad prefectum augustalem, qui audiat et causam dirimat uice
sacri cognitoris, nulla eis post diffinitiuam sententiam
appellatio est porrigenda. Similique modo quociens
in Asiana diocesi uel Pontica tale aliquid emerserit,
usque ad predictam quantitatem decem librarum auri appellationes
ad uiros spectabiles, comites forte, uel proconsules,
uel pretores, uel moderatores, quibus specialiter easdem


lites peragendas deputauimus, remittantur, quatinus et
hi ad similitudinem prefecti augustalis uice sacri cognitoris
intercedant et causas sine spe quidem appellationis, Dei
tantum et legum timore perferant decidendas. Orientales
autem tractus causas appellatione suspensas, et
usque ad decem librarum auri quantitatem limitatas, ad
uirum spectabilem comitem orientis mittere, simili modo
audientiam et finem eis inpositurum. Illo uidelicet obseruando,
uti uiri spectabiles uel alii spectabiles iudices
non ad alios eadem spectabilitate decoratos iudices
suas transmittant appellationes in litibus, quantaecumque
sint quantitatis (cum non oporteat ad conpares iudices
appellationes referri, sed a minore iudicio in maius tribunal
ascendere), sed ad illustrissimam prefecturam illorum
appellationes, cuiuscumque sint quantitatis, (ut dictum
est) dirigantur, que una cum uiro excelso pro tempore
questore eas dirimat utroque offitio subministrante, id est
tam ex sacris scriniis more solito quam prefecto pretorio.
Ita tamen hec sancimus, ut nec a ducibus uel
ab aliis spectabilibus iudicibus (quibus forte et si priuati
sint, inperialis maiestas causas iniunxerit) appellatio ad
memoratos iudices spectabiles currat ne causa non gradatim
procedere, sed perperam uideatur; sed a presidibus quidem
prouinciarum, et iudicibus a nobis datis, si non sint
spectabiles iudices, intra memoratam quantitatem referetur.
Si autem uel illustres sint dati a nobis iudices (quibus
apices dignitatum super spectabilitatem sunt) uel duces,
qui omnimodo spectabitilate sunt decorati, uel hi, qui
principe delegati sunt, spectabilem habeant dignitatem,
eorum appellationes sub quacumque quantitate in hanc
regiam urbem ad conpetentes antiquo more iudices referantur,
aliis omnibus, que in appellationibus statuta sunt
uel antiqua prosapia, uel ab auctoritate anteriorum
constitutionum, uel a nostra humanitate, intactis illibatisque
custodiendis.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

473/474