Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Incerta et dubia iudicari non possunt.

Item Augustinus in epistola [CXXXVII.] ad clerum et
uniuersalem plebem Ipponensem.
Nomen presbiteri propterea non ausus sum de numero
collegarum eius uel subprimere, uel delere, ne diuinae
potestati, sub cuius examine causa adhuc pendet, facere
uiderer iniuriam, si illius iudicium meo uellem iudicio
preuenire; quod nec in negotiis secularibus iudices faciunt,
quando ad maiorem potestatem dubitatio defertur,
ut pendente relatione aliquid audeant conmutare. In
episcoporum quoque concilio constitutum est, nullum
clericum, qui nondum conuictus est, suspendi a communione
debere, nisi ad causam suam examinandam se non
presentauerit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

443/444
Gehe zu Spalte: