Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Antequam causa probetur, aliquis excommunicari non debet.

Item de libro constitucionum.
Nemo episcopus, nemo presbiter excommunicet aliquem,
antequam causa probetur, propter quam ecclesiastici canones
hoc fieri iubent. Si quis autem excommunicauerit aduersus
eam aliquem, ille, qui excommunicatus est,
maioris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctae communionis
redeat; is autem, qui non legitime excommunicauerit,
in tantum abstineat tempus, quantum maioris
sacerdotis auctoritati uisum fuerit, ut quod iniuste
fecit ipse iuste patiatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

443/444
Gehe zu Spalte: