Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. De eodem.

Legum ecclesiasticarum consuetudo et auctoritas talis


est, ut in causis gestorum semper scripturam requirant,
adeo, ut qui ad sacrum fontem accedit, suum dare nomen
precipiatur. Qui ad summum sacerdotium prouehitur, decreto
manibus omnium roborato eligitur. Ordinatus autem
a suis ordinatoribus litteras accipere iubetur. Qui etiam ab
ecclesiastica societate quolibet excessu discinditur, libelli
inscriptione aut recipitur, aut eicitur. Sed et qui
accusatur aut excommunicatur, seu reconciliatur, per
scripturam accusari uel reconciliari iubetur. Et sic in ceteris
huiusmodi in tantum scriptum deposcitur, ut sicut B. Gregorius
in commonitorio ad Iohannem defensorem ex Romanis
legibus sumens scribit: "Sententia, que sine scripto
profertur, nec nomen sententiae habere mereatur." ]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

441/442
Gehe zu Spalte: