Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Nec conuocari ad sinodum, nec in aliquo iudicari debet expoliatus.

Item Eusebius fratribus constitutis per Alexandriam et
Egiptum. [epist. II.]
In scripturis uestris reperimus, quosdam episcopos uestris
in partibus a propriis ouibus accusatos, aliquos uidelicet
ex suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco
quosdam suis esse rebus expoliatos, quosdam uero a propria
sede depulsos. Quos sciatis nec ad sinodum conprouincialem,
nec ad generalem posse conuocari nec
in aliquo iudicari, antequam cuncta, que eis sublata
sunt, legibus potestati eorum redintegrentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

449/450
Gehe zu Spalte: