Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Feruentis aquae et candentis ferri iudicium

fieri in ecclesia prohibetur.
Consuluisti de infantibus, qui in uno lecto cum
parentibus dormientes mortui reperiuntur, utrum ferro


candente, aut aqua feruente, seu alio quolibet examine
parentes se purificare debeant eos non obpressisse. Monendi
namque sunt et protestandi parentes, ne tam tenellos
secum in uno collocent lecto, ne negligentia qualibet proueniente
suffocentur uel opprimantur, unde ipsi homicidii rei
inueniantur. Nam ferri candentis uel aquae feruentis
examinatione confessionem extorqueri a quolibet sacri non
censent canones, et quod sanctorum Patrum documento
sancitum non est supersticiosa adinuentione non est presumendum.
Spontanea enim confessione uel testium approbatione
publicata delicta, habito pre oculis Dei timore,
commissa sunt regimini iudicare. Occulta uero et incognita
sunt illi relinquenda, qui solus nouit corda
filiorum hominum. Hi autem, qui probantur, uel confitentur
talis reatus se noxios, tua eos castiget moderatio,
quia si conceptum in utero qui per aborsum deleuerit,
homicida est, quanto magis, qui unius saltem diei puerulum
peremerit, homicidam esse se excusare nequibit?
Gratian. Hoc autem utrum ad omnia genera purgationis,
an ad hec duo tantum, que hic prohibita uidentur, pertineat,
non inmerito dubitatur propter sacrificium zelotipiae, et illud
Gregorii: "Si uir, qui frigidae naturae esse dicitur, per uerum
iudicium probare potuerit, uxorem suam numquam se cognouisse,
separetur ab ea."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

461/462
Gehe zu Spalte: