Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXI.]

In libro namque Numerorum legitur, Dominus precepisse
Moysi, ut loqueretur filiis Israel et diceret eis: "Vir, cuius
uxor errauerit, maritumque contempnens dormierit cum altero
uiro, et hoc maritus deprehendere nequiuerit, sed latet adulterium,
et testibus argui non potest, quia non est inuenta in
stupro, si spiritus zelotipiae concitauerit uirum contra uxorem
suam, que uel polluta est, uel falsa suspicione appetitur, adducet
eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa decimam partem
sati farinae ordeaceae; non fundet super eam oleum, nec
inponet thus, quia sacrificium zelotipiae est et oblatio inuestigans
adulterium. Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
assumetque aquam sanctam in uase fictili, et pauxillum
terrae de pauimento tabernaculi mittet in eam. Cumque steterit
mulier in conspectu Domini, discooperiet caput eius, et ponet
super manus eius sacrificium recordationis et oblationem zelotipiae.
Ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum
execratione maledicta congessit, adiurabitque eam, et dicet:
Si non dormiuit uir alienus tecum, et si non polluta es deserto
mariti thoro, non tenebunt te aquae istae amarissimae, in
quas maledicta congessi. Si autem declinasti a uiro tuo, atque
polluta es, et concubuisti cum altero uiro, his maledictionibus
subiacebis: det te Dominus in maledictionem et exemplum


cunctorum in populo suo; putrescere faciat femur tuum, et tumens
uterus tuus disrumpatur; ingrediantur aquae maledictae in uentrem
tuum, et utero tumescente putrescat femur tuum. Et
respondebit mulier: Amen, Amen. Scribetque sacerdos in libello
ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta
congessit, et dabit ei bibere; quas cum exhauserit, tollet sacerdos
de manu eius sacrificium zelotipiae, et eleuabit illud coram
Domino, inponetque illud super altare, ita dumtaxat, ut
prius pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur et incendat
super altare, et sic potum det mulieri aquas amarissimas. Quas
cum biberit, si polluta est et contempto uiro adulterii rea, pertransibunt
eam aquae maledictionis, et inflato uentre conputrescet
femur, eritque mulier in maledictionem et in exemplum
omni populo. Maritus uero absque culpa erit, et illa recipiet
iniquitatem suam. Quod si polluta non fuerit, innoxia erit
et faciet liberos."
IV. Pars. [Gratian.] Sed quelibet huiusmodi purgatio
uidetur esse inhibita, cum in premissa auctoritate Stephani Papae
dicatur: "Spontanea confessione, etc."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

463/464
Gehe zu Spalte: