Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. Qualiter sacerdotes purgari debeant.

Omnibus uobis uisu aut auditu notum esse non
dubitamus, quod sepissime suadente antiquo hoste sacerdotibus
crimina diuersa obiciantur. Sed qualiter ex eis
ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet
tempore bonae memoriae domni genitoris uestri Pipini,
siue priscis temporibus a sanctis Patribus et reliquis
bonae deuotionis hominibus sepissime uentilatum fuerit,
nos tamen pleniter et aliquid inde finitum reperire
minime quiuimus. Nostris quippe temporibus id ipsum a
sanctis episcopis, et reliquis sacerdotibus, ac ceteris
ecclesiasticae dignitatis ministris, uestris in regnis, seu
in aliis Deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus,
sepissime propter multas et nimias reclamationes, que ex
hoc ad nos de diuersis partibus uenerunt, uentilatum
est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis
Apostolici, ceterorumque Romanae ecclesiae episcoporum,
et reliquorum sacerdotum, siue orientalium et grecorum
patriarcharum, et multorum sanctorum episcoporum et


sacerdotum, nec non etiam nostrorum episcoporum
omniumque ceterorum sacerdotum ac Leuitarum auctoritate
et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum
consiliariorum nostrorum consultu diffinitum est, uos
omnes utriusque ordinis ministros scire uolumus. Statutum
est namque ratione et necessitate auctoritate predicta
consultu omnium, ut quotiescumque cuiquam sacerdoti
crimen inponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi
debeat, (quia quales ad accusationem sacerdotum admitti
debeant, in canonibus pleniter expressum est;) si autem (ut
dictum est) ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum
cum legitimo uirorum numero et bonorum testium approbare
in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice
diiudicetur, et si culpabilis uictus fuerit, canonice dampnetur.
Si uero eum suprascripto pretextu minime approbare
ipse accusator poterit, et hoc canonice diiudicetur.
Ipse ergo sacerdos, si suspiciosus aut incredibilis
suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus, siue bonis et
iustis de suo populo uel de sua plebe hominibus fuerit, ne
in crimine aut predicta suspicione remaneat, cum tribus,
aut quinque, uel septem bonis ac uicinis sacerdotibus, exemplo
Leonis Papae (qui duodecim episcopos in
sua purgatione habuit) uel eo amplius, si suo episcopo
uisum fuerit, aut necesse esse propter tumultum populi
perspexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus se
sacramento coram populo super quatuor euangelia dato
purgatum ecclesiae reddat. Si quis autem scire desiderat,
quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et
quid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus
reperiri poterit.
III. Pars. Gratian. Iuramento uero candentis ferri uel
feruentis aquae purgatio non est addenda.
Unde Stephanus V. Luiberto Maguntino Episcopus:
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

461/462
Gehe zu Spalte: