Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. De Leone qualiter semet ipsum purgauit.

Auditum est fratres karissimi, qualiter mali homines
grauia crimina in me confinxerunt. Quamobrem ego
Leo Pontifex sanctae Romanae ecclesiae purifico me in
conspectu uestro coram Deo et angelis eius, quia criminosas
istas et sceleratas res, quas illi mihi obiciunt, nec perpetraui,
nec perpetrare iussi. Hoc autem faciens non legem
prescribo ceteris, qua id facere cogantur.
Gratian. Ecce uterque summus pontifex semetipsum
purgat, nec tamen ceteris purgandi necessitatem prescribit. Unde
datur intelligi, quod satisfactio purgationis in uoluntate consistit
accusati, non in arbitrio iudicis. Sed cum in Ylerdensi concilio
presbiter iubeatur suspendi usque ad dignam satisfactionem, cum
etiam decreto Leonis in arbitrio ponitur episcopi, quota
manu sacerdos se purgare debeat, patet, quod ad purgationem
cogendus est, nec in sua uoluntate, sed in arbitrio iudicis consistit.
Item Leo Papa scribens ad Karolum Regem ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

461/462
Gehe zu Spalte: