Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. De eodem.

Item Innocentius Aquileiensi Patriarchae et Mantuano Episcopo.
Quoties frater noster Tridentinus episcopus in nostra
presentia de symonia sit inpetitus, prudentiam uestram
latere non credimus, cuius causa tandem in nostra presentia
uentilata producti sunt aduersus eum accusatores, uiua
uoce et scripto asserentes, quod ecclesiam S. Petri de
Pado presbitero Paulo dederit pro quatuor modiis frumenti,
quos ab eiusdem ecclesiae laicis acceperit. Verum
quoniam nec accusatores, nec testes secundum formam
canonum et sanctorum Patrum statuta in causa ipsa procedere
potuerunt, communi fratrum nostrorum concilio
iudicamus, ut tertia manu sui ordinis et quatuor abbatum
et religiosorum sacerdotum de supradicta symonia in uestra
presentia se debeat expurgare. Porro purgationis tenor
erit huiusmodi. Idem episcopus super sancta euangelia
primum iurabit, quod pro ecclesia S. Petri de Pado, presbitero
Paulo danda, neque ipse per se, neque per submissam
personam, neque alius pro eo, se sciente, pretium receperit.
Deinde uero purgatores super sancta Dei euangelia
iurabunt, quod, sicut ipsi credunt, uerum iurauit. Nos
itaque causae huius seriem committentes prudentiae uestrae,
mandamus uobis, ut congruo loco in unum conuenire curetis,
et ita causam ipsam iuxta presentium tenorem prestante
Domino restauretis, quatenus et omnis de cetero huius
questionis scrupulus auferatur, et utrique parti sua iustitia
conseruetur. Si quis uero de uobis, certa prepediente causa,
interesse non poterit, uos, qui adesse poteritis, idem
iudicium terminate. Quod si predictus frater noster A.
predictam purgationem fecerit, uos ei auctoritate nostra predictum
offitium et Tridentinam ecclesiam restituite. Hanc
autem purgationem ante proximam purificationem B. Mariae
uirginis adinplere iubemus. ]
Gratian. In premissis auctoritatibus subintelligitur, si reus
se purgare uoluerit, ut sacri canones modum, non necessitatem
purgandi accusato inponant, sicut aparet ex fine capituli
Sixti Papae, et auctoritate Leonis, qui data purgatione ait
de se ipso:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

459/460
Gehe zu Spalte: