Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Sacerdotes non nisi a uiris idoneis et probatis accusari possunt.

Item. [Anacletus ad Episcopos Italiae, epist. II.]
Accusatio quoque eorum, super qua nos consulere
uoluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis uiris, qui et
suspicionibus et sceleribus careant, fieri debet, quia et
Dominus sacri corporis sui tractatores a uilibus et reprobis
et non idoneis personis infamari noluit, nec calumpniari,
sed ipse proprio flagello peccantes sacerdotes a
templo eiecit. Unde liquet, quod summi sacerdotes, id
est episcopi, a Deo sunt iudicandi, non ab humanis, aut
prauae uitae hominibus lacerandi, sed potius ab omnibus
fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quoniam
per se ipsum, et non per alium uendentes et
ementes eiecit de templo sacerdotes. §. 1. Nullus enim
(ut reor) inuenitur inter nos, qui uelit seruum suum ab alio
quam a se iudicari. Quod si presumptum fuerit, aut multa
indignatione ipse irascitur, aut potius uindictam querit
super eum. §. 2. Unde et Dominus ait per Prophetam.
"Qui uos tangit, tangit pupillam oculi mei." Et paulo
post. §. 3. Si detractores quorumcumque grauiter iudicantur,
et in perditionis laqueum cadunt, multo magis laceratores
et detractores atque accusatores famulorum
Dei dampnantur, et in baratrum (nisi se correxerint, et
per eorum satisfactionem condignam egerint penitentiam)
indubitanter uadunt, et uindicibus flammis exuruntur.
§. 4. Hec et alia periculosa considerantes apostoli
constituerunt, ne facile conmouerentur, aut lacerarentur,
uel accusarentur columpnae sanctae ecclesiae Dei,
que apostoli et successores eorum non inmerito dicuntur.
Sed si quis aduersus eos uel ecclesias eorum conmotus
fuerit aut causam habuerit, prius ad eos recurrat karitatis
studio, ut familiari colloquio ea sanent conmoniti, que
sananda sunt, et karitatiue emendent que iuste emendanda
agnouerint. Si autem aliqui eos prius, quam hec egerint,
lacerare, accusare uel infestare presumpserint, excommunicentur
et minime absoluantur, antequam per satisfactionem
(ut iam dictum est) condignam egerint penitentiam,
quoniam iniuria eorum ad Christum pertinet,
cuius legatione funguntur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

485/486
Gehe zu Spalte: