Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLVI. Vitam prelatorum subditi nulla simulatione negligant.

Item uniuersis Episcopis Concilii Vizachii.
[lib. X. epist. 37.]
Sicut (inquit) laudabile discretumque est reuerentiam
et honorem exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei
timoris est, si qua in eis indigent correctione, nulla
dissimulatione postponere, ne totum (quod absit) corpus
morbus inuadat, si languor non fuerit curatus in capite.
Quedam enim de primate uestro Clementio ad nos perlata
sunt, que quoniam ita grauia sunt, ut transire indiscussa
nullo modo debeant, fraternitatem uestram hortamur,
ut cum omni sollicitudine ac uiuacitate ueritatis
indagare multis modis debeatis illata, et si sunt ut audita
sunt, ultione canonica resecentur. §. 1. Ammonemus autem,
ut non cuiuscumque personae gratia, non fauor, non
quodlibet blandimentum quemquam uestrum ab his
que nunciata sunt nobis molliat, uel a ueritate excutiat, sed
sacerdotaliter ad inuestigandam ueritatem uos propter Deum
accingite. Nam si quis in hoc piger aut negligens esse presumpserit,
dictis criminibus apud Deum se nouerit esse participem,
cuius zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi facinoris
causas non mouetur.
Gratian. Hec si quis specialia, et ex his generalem regulam
colligi non oportere contendit, audiat, quid Gelasius
c. XXVII. dicat, omnibus clericis cuiuscumque ordinis ita
scribens:
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

499/500
Gehe zu Spalte: