C. V. De eodem.
Item Eusebius. [ad Episcopos Galliae, epist. I.]Laicos non accusasse episcopos hactenus obseruatum
et constitutum est, quia non sunt eiusdem conuersationis, et
oppido eis quidam existunt infesti, quippe cum uita eorum
et conuersatio debeat esse secreta et a laicorum actibus
remota, nec ab his inpeti debent, qui eorum
castitatem et grauitatem nolunt imitari, maxime cum eos
in suis nolunt recipere accusationibus.