C. VI. Nec clerici in accusatione laicorum, nec laici in accusatione clericorum sunt recipiendi.
Item Fabianus Episcopus urbis Romae cunctisfidelibus.
Sicut sacerdotes uel reliqui clerici a secularium laicorum
excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excludendi
et alienandi criminatione, et sicut illi ab istis,
ita et isti ab illis non recipiantur, quoniam sicut
Domini sacerdotum segregata debet esse conuersatio ab
eorum conuersatione, ita et litigatio, quia seruum
Dei non oportet litigare.
[PALEA.