C. XXXII. Qui susceptum offitium non administrat, non est episcopus, sed canis inpudicus.
Qui nec regiminis in se rationem habuit, nec sua delictadetersit, nec filiorum crimen correxit, canis inpudicus dicendus
est magis, quam episcopus.
Gratian. Quibus ergo Ieronimus, Augustinus, Gregorius
auferunt nomen columbae, episcopi, senioris, nonne et
priuilegium est auferendum dignitatis, ut possint a subditis
reprehendi? Unde scriptura dissimulans priuilegium prauae
senectutis ait: "Maledictus," non senior, sed "puer centum
annorum." Aparet ergo, quod illi ex accusatione prelatorum
infames fiunt, qui eorum uitam reprehendere et lacerare
conantur, qui locum sui regiminis non nomine tantum, sed uita et
moribus tenent. Alii autem potius laudabiles fiunt ex accusatione
prelatorum suorum, quam infames. Item, quod dicitur: "Maiorum
quispiam minorum accusationibus non inpetatur," minores
non intelligendi sunt dignitate, sed uita.
Unde Ieronimus ait de Paulo super epistolam ad
Galatas: