Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Conuicium non est pro accusatione habendum.

Si quis iratus crimen cuilibet temere obiecerit
conuicium non est pro accusatione habendum, sed permisso
tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam
se probaturum esse fateatur, ut, si forte resipiscens
que per iracundiam dixit iterare aut scribere noluerit,
non ut reus criminis teneatur.
III. Pars. Gratian. Sed aliud est crimen illatum non
posse probare, aliud est aliqua promissione accusationem
deserere. Huic enim, qui promissione deceptus accusationem
deserit, uenia datur; illi uero, qui crimen illatum probare non
ualuerit, infamia irrogatur.
Unde B. Gregorius scribit Iohanni Corintiorum
Episcopo: [lib. IV. epist. 50.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

451/452
Gehe zu Spalte: