Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Romanam sedem appellet qui iudicem suspectum habuerit.

[Item Felix II. ad Episcopos in Alexandrina sinodo congregatos,
cap. 19.]
Quociens episcopi se a suis conprouincialibus uel a metropolitano
putauerint pregrauari, aut eos suspectos habuerint,
mox Romanam appellent sedem, atque eis
libere ire liceat; et dum predictam Romanam appellauerint
sedem, aut ab ea se audiri poposcerint
nullus eos aut excommunicare, aut eorum sedes subripere,
aut res eorum auferre, aut aliquam uim eis inferre presumat
ante, quam amborum causa Romani Pontificis auctoritate
finiatur. Quod si aliter, a quoquam presumptum fuerit
nichil erit, sed uiribus carebit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

471/472
Gehe zu Spalte: