Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIV. Paulus Deaclinae ciuitatis episcopus subditorum accusatione conuictus deponitur.

Lator Nemesion ad nos ueniens indicauit, quod Paulus
Deaclinae ciuitatis episcopus, inter alia mala in corporali
crimine lapsus, a suis clericis accusatus atque conuictus,
episcopali sententia depositus est; postea, cum auxilio secularium
ueniens, episcopatum more predonis ingressus est,
ablatisque rebus ecclesiae dilectissimum Nemesion latorem
presentium sibi substitutum ab eo proiecit, et ad
summam iniuriam ac necem pene perduxit. Fraternitas
itaque uestra hec omnia curet addiscere, et quecumque
ecclesiae abstulit omni mora uel excusatione cessante reddere
conpellat. Si uero nichil ecclesiae, sed proprium se
dixerit abstulisse, (quamuis graue et iniquum fuerit, ut non
a uobis, uel a metropolitano eius hoc petierit, sed temerario
ausu agere presumpserit,) uerum tamen si quid proprium
tulit, sub fraternitatis uestrae debet examine constare
si uerum est. Sed et illud diligenter querendum est, si
quid male de rebus dilapidauit ecclesiae, ut ex eo, quod
nunc abstulit, illud reformare ac satisfacere modis omnibus
conpellatur.
Gratian. Hoc dicto non in accusatores uel depositores
ulciscitur, sed in depositum ulterius prosequitur, ut si ultra ad
episcopatum aspirare temptauerit, modis omnibus repellatur,
et ad agendam penitentiam perennem in monasterio detrudatur.
Quem ergo Gregorius ad episcopatum aspirantem modis
omnibus repellit, quem graui penitentiae subicit, patet, non sua
dispensatione, sed canonum censura a subditis accusatum et


conuictum. Et ut iam non exemplis, sed legibus agamus, uidendum
est, quid Gregorius scribat Innocentio et reliquis Episcopis
Sardiniae, [lib. VII. Indict. 2. epist. 8.] ita dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

497/498
Gehe zu Spalte: