Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Episcopi non nisi sub LXXII. testibus condempnandi sunt.

Item Leo IV. [in epistola Episcopis Britanniae]
Nullam dampnationem episcoporum umquam esse censemus,
nisi aut ante legitimum episcoporum numerum (qui
fit per duodecim episcopos), aut certe probata sententia
per LXXII. idoneos testes, qui tales sint qui et accusare
possint. §. 1. Et prius ad sacra Christi quatuor euangelia
sacramenta prestent, quod nil falsum depromant, sicut
nobis B. Siluester tradidit, et Romana sancta uidetur ecclesia
tenere. Et si inter eos, quos dampnandos esse dixerint
homines, fuerit episcopus, qui suam causam in presentia
Romanae sedis episcopi petierit audiri, nullus super illum
finitiuam presumat dare sentenciam, sed omnino eum
audiri decernimus.
Gratian. Sed hoc uel speciali priuilegio de clericis Romanae
ecclesiae intelligitur, uel propter inprobitatem quorumdam, qui, cum
non sint spectatae uitae et scientiae, in accusatione ministrorum
Dei repente prosiliunt. Quorum uero uita adeo laudabilis
est, ut omnibus imitanda apareat, de quorum assertione nulla
dubitatio nasci poterit, eorum testimonio duorum uel trium testium
quilibet iure conuinci et dampnari poterit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

465/466