Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IV. Si quis presbiter contra laicum, uel laicum contra clericum querimoniam habet.

Item ex Concilio Triburiensi. [c. 21.]
Si quis presbiter contra laicum, uel laicus contra presbiterum
aliquam habet querimoniae controuersiam, episcopo
precipiente sine personarum acceptione finiatur, laicus
per iuramentum (si necesse sit) se expurget; presbiter
uero uice iuramenti per sanctam consecrationem interrogetur,
quia sacerdotes ex leui causa iurare non debent.
Manus, per quam corpus et sanguis Christi conficitur,
iuramento polluetur? Absit, cum Dominus in euangelio
discipulis suis (quorum uicem nos indigni in sancta gerimus.
ecclesia) dicat: "Nolite omnino iurare; sit autem sermo
uester: est, est; non, non. Quod autem his habundantius
est a malo est."
II. Pars. Gratian. Verum his auctoritatibus non omnimoda


iuramenta prohibentur fieri a sacerdotibus, sed tantum incauta
et ea, que pro qualibet causa temporali iudicio offeruntur.
Cum autem populari infamia sacerdotes obprimuntur, tunc ad
innocentiae suae assertionem iuramenta debent offerre.
Unde Gregorius Papa ait: [III. ad Bonifacium,
ep. I.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

455/456