Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Nullum reseruetur iudicium, nisi rationabiliter habitum.

Item Gregorius Iohanni Defensori, eunti in Yspaniam.
[lib. XI. epist. 50.]
Imprimis requirendum est de persona presbiteri, dilectissimi
fratris et coepiscopi nostri Ianuarii, et si ita se ueritas
habet, sicut eiusdem episcopi peticio continet, in ecclesia
atque loco suo idem presbiter modis omnibus reuocetur.
Si autem dictum fuerit, quia contra ipsum causa aliqua mota
siue probata est, subtiliter ipso presente et pro se rationem
reddente querendum est et genus causae, et modus probationis,


ut ex hoc colligere ualeas, utrum adhuc in exilio
demorari, an certe in ecclesia et offitio suo debeat reuocari.
§. 1. De episcopi persona hoc faciendum est,
ut, si nulla contra eum criminalis causa, que exilio uel depositione
digna est, mota siue probata est, is episcopus qui
eo superstite peruerse et contra canones in ecclesia eius
ordinari presumpsit, sacerdotio priuatus ab omni ecclesiastico
ministerio repellatur. Qui etiam eidem dilectissimo
Ianuario fratri et coepiscopo nostro tradendus est, ut
aut ab ipso in custodia habeatur, aut certe ab eo ad nos
transmittatur. Episcopi uero, qui eum ordinauerunt, uel
ordinationi eius consentientes interfuerunt, sex mensibus
dominici corporis communione priuati agere penitenciam
in monasterio decernantur, et suprascriptus Ianuarius loco et
ordini suo modis omnibus reformetur. Si uero communione
priuatis mortis contigerit inminere periculum, benedictio
eis uiatici non negetur. Si autem episcopi in preiudicio
condempnationis uel depositionis memorati episcopi se
metu iudicis consensisse, ac talia fecisse sua sponte confessi
fuerint, tempus eis adbreuiandum est, et modus
penitenciae temperandus. Si uero ille, qui locum eius inuasit,
de hac fortasse luce migrauerit et alter est ordinatus, quia
leuioris culpae uidetur, non quasi isti superstiti, sed
successisse defuncto, episcopatus illi offitium ab ea
tantummodo ecclesia interdicatur, ut in alia ecclesia, que
sacerdote uacauerit, si electus fuerit, possit esse episcopus,
ad Malachitanam tamen ecclesiam numquam aliquo modo
reuersurus. §. 2. Gloriosus autem comitiolus quicquid predictus
episcopus per uiolentiam atque insecutionem ipsius
expendisse uel dampnum pertulisse dato sacramento firmauerit,
eidem episcopo restituere condempnetur. Si autem
aliter, quam antefati episcopi peticio continet, actum esse
forsitan perhibetur, subtiliter querendum est, et cognita
ueritate cum Dei timore quod iusticiae ordo suaserit iudicandum.
§. 3. Quia igitur Stephanus episcopus in odio
suo quedam ficta, et de falsis se capitulis accusatum,
neque aliquid ordinabiliter factum, sed iniuste asserit se
condempnatum, diligenter querendum est primo, si
iudicium ordinabiliter est habitum, si alii accusatores,
alii testes fuerunt. Deinde causarum qualitas, si digna
exilio uel depositione fuerit; si eo presente, sub iureiurando
testimonium contra eum dictum est; si scriptis
actum est, si ipse licentiam respondendi ac defendendi se
habuerit. Sed et de personis accusantium ac testificantium
subtiliter querendum est, cuius conditionis sint
cuiusue opinionis, et ne inopes sint, ne forte aliquas
contra prefatum pastorem inimicitias habuissent,
utrum testimonium ex auditu dixerint, aut certe
specialiter se scire testati sunt; si scriptis iudicatum est,


et partibus presentibus sententia recitata est. Quod
si forte hec solempniter acta non sunt, neque causa probata
est, que exilio uel depositione digna sit, in ecclesiam suam
modis omnibus reuocetur. Hii uero, qui contra Dei timorem
et statuta canonum eum condempnauerunt, excommunicati
in monasterio ad agendam penitentiam sex mensibus
sunt mittendi, ita sane, ut, si cuiquam eorum mortis contigerit
inminere discrimen, uiatici ei benedictio non negetur.
Ipse autem, qui eo uiuente locum eius temerarie ambiuit,
priuatus sacerdotio ab omni ministerio ecclesiastico repellatur,
atque eidem dilectissimo fratri et coepiscopo nostro
tradatur, ut eum aut ipse ad nos transmittat, aut apud se
in custodia habeat. Episcopi uero, qui eum ordinare presumpserunt,
uel peruersae ordinationi illius consensum
prebuere, communione priuati sex mensibus ad
agendam penitentiam in monasterio deputentur etc. ut supra
de causa Ianuarii episcopi et infra. §. 4. Quod si forte
aliqua de obiectis contra memoratum Stephanum episcopum
probata sunt, aliqua uero doceri minime potuerunt, cauta
omnino consideratione pensandum est, utrum leuiora capitula,
an certe grauiora probata sint, ut ex eis qualiter diffinitionem
tuam debeas formare possis scire. §. 5. Gloriosus
uero comitiolus, si suprascriptus episcopus innocens esse
claruerit, quicquid de rebus eius uel ecclesiae ipsius tulit ei
sine aliqua dilatione restituat etc. ut supra in causa Ianuarii
episcopi. Si autem episcopum talem culpam
etc. et infra in prima causa monachorum. De persona
presbiteri, etc. et infra in causa: Clericus aduersus
clericum. Et infra. [in eadem epistola 54. undecimi libri]
§. 6. De persona Ianuarii episcopi sciendum est, grauiter
omnino et contra leges actum, ut uiolenter de ecclesia
traheretur; dum si quamlibet iniuriam a quocumque
episcopus passus fuerit in ecclesia, iniuriantem lex capitali
pena percutiat, et sicut maiestatis reum omnibus det
illum accusandi licentiam, ut huius legis series loquitur
codicis libro I. capitulo III. constitutione 11.: §. 7. "Si quis in
hoc genus sacrilegii inruperit, ut in ecclesia catholica
inruens sacerdotibus et ministris, uel ipsi cultui
locoque aliquid inportet iniuriae, etc." Et infra: §. 8.
De persona episcopi Stephani hoc attendendum est,
quia nec inuitus ad iudicium trahi, nec ab episcopis alieni
concilii debuit iudicari. §. 9. Contra hoc si dictum


fuerit quia nec metropolitanum habuit, nec patriarcham,
dicendum est, quia a sede apostolica (que omnium ecclesiarum
caput est) hec causa audienda fuerat ac dirimenda,
sicut et predictus episcopus petisse dinoscitur. Quia ergo
episcopus alieni concilii iudices habuit omnino suspectos,
sententia non a suo iudice dicta nichil firmitatis
obtineat. §. 10. Quod autem dicitur a seruis suis
accusatus, sciendum est, quia audiri minime debuerunt.
§. 11. Si uero de crimine maiestatis accusatus dicitur,
nec ipsum de eo credendum fuit, si uita uel opinio eius
talis ante non extitit. §. 12. Quod autem dicit
idem episcopus, quia se absente aliqui uilissimi sint testes
exhibiti, hoc si uerum est, nullius est momenti. §. 13.
Quales autem testes uel cuius opinionis ad testimonium
admittendi sunt, plurimae leges ostendunt, que pene nulli
habentur incognitae, que etiam illud sanciunt, ut
uilissimis testibus sine corporali discussione credi non debeat.
§. 14. Quod autem dicitur, quia nichil scriptis iudicatum
est, legendum est titulo XLIV. libri VII. codicis constitutio
ultima, quia scriptis debuit iudicari. Nam ibi inter
alia precipitur, ut sententia, que sine scripto dicta
fuerit, nec nomen sententiae habere mereatur.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

439/440
Gehe zu Spalte: