Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLI.]

"Si quis appellat, inquiratur annus, intra quem secundum
se communiterue litem exequatur, aut, si iusta
intercesserit causa, annus alius indulgetur, quo transacto lite
non conpleta manet sententia. §. 1. Appellatore cessante,
cum unus mensis superest ex biennio, licet uictori ingredi ut reus
queratur, quo sine inuento siue non, suas afferat allegationes,
ut uel confirmetur uel rescindatur sententia, omni casu
absente in expensas condempnando. Neutro occurente
post secundum fatalem permanet sententia."
Constitutione secunda, in collatione IV.: §. 2. "Sed
lis, que speratur in consistorium principis inferri, absque dampno
morae manet intacta, donec ipse faciat eam introduci, et a
proceribus secundum morem dirimi."
[Gratian.] Si uero is, qui appellauit, penitentia ductus ab
appellatione desistere uoluerit, non prohibetur, sicut in 7. libro
Codicis titulo de appellationibus et consultationibus,
[l. 28.] Inpp. Arcadius et Honorius statuisse leguntur: "Si quis
libellos appellatorios ingesserit, sciat se habere licentiam arbitrium
conmutandi et suos libellos recuperandi, ne iustae penitudinis
humanitas amputetur." §. 1. Est autem quando appellationem
interponi necesse non est. In eodem namque libro, et
eodem titulo [l. 27.] idem Inpp. decreuerunt: "Nominationes
libellis uel edictis factae, citra concilium publicum non ualent
a quibus nec appellare necesse est."
VIII. Pars. §. 2. Diffinitiua quoque sententia, que condempnationem
uel absolutionem non continet, pro nulla habetur.
§. 3. Item sententia citra solitum ordinem iudiciorum a preside


prolata auctoritatem rei iudicatae non obtinet. §. 4. Item si
sententia lata fuerit contra res prius iudicatas, a quibus prouocatum
non est, sententiae auctoritatem non obtinebit, et ideo ab ea
appellari non est necesse. §. 5. Item si sententia contra
ius scriptum feratur, ueluti dum defunctus et minor XIV. annis
fuisse, et testamentum iure fecisse dicitur, nullas uires obtinet, nec
contra eam est necessarium prouocationis auxilium. §. 6. Si uero
contra ius litigatoris sententia dicatur, ueluti dum minor XIV.
annis, annum XIV. inpleuisse, ac per hoc testamentum iure
fecisse pronunciatur, ad prouocationis remedium oportet confugere.
§. 7. Item si plures iudices dati fuerint, et unus
tantum ex his pronunciasse proponitur, non uidetur appellandi
necessitas esse, cum sententia iure non teneat. §. 8.
Item cum certa ratione et fine mulctare iudices possunt, si
aliter contra legis statutum modum mulctam irrogauerint quod
contra ius gestum uidetur firmitatem non tenet, et sine appellatione
potest rescindi. §. 9. Venales quoque sententias, que in mercede
a corruptis iudicibus proferuntur, et citra interpositae
prouocationis auxilium infirmas esse decretum est. §. 10.
Item si propter infirmitatem etatis ad honorem, ad quem
nominatus es, inhabilem te esse probaueris, pretermissa appellatione
iniqua nominatio remouebitur. §. 11. Sunt etiam,
quorum appellationes non recipiuntur. Non enim potest recipi
eius appellatio, qui per contumaciam absens, cum ad agendam
causam negotio prius summatim perscrutato uocatus esset, condempnatus
est. §. 12. Nullus etiam homicidarum, ueneficorum,
maleficorum, adulterorum, itemque eorum, qui manifestam
uiolentiam commiserunt, argumentis conuictus, testibus
superatus, uoce etiam propria uicium scelusque confessus audiatur
appellans. Et hoc in notoriis. §. 13. In occultis autem: Si
testibus productis, instrumentis prolatis, aliisque argumentis
prestitis sententia contra eum lata sit, et ipse, qui condempnatus
est, aut minime uoce sua confessus sit, aut formidine tormentorum
territus contra se aliquid dixerit, prouocandi licentia ei non
denegatur. §. 14. Nulli quoque offitialium a sententia
proprii iudicis prouocatio tribuatur, nisi in eo tantum negotio,
quod ratione ciuili super patrimonio forte apud proprium iudicem
inchoauerit. §. 15. Quociens etiam fiscalis calculi satisfactio
postulatur aut tributum exposcitur, aut publici, uel etiam priuati
debiti euidentis atque conuicti redibitio flagitatur, appellatione
exclusa necessario in contumacem uigor iudiciarius
exercetur. §. 16. Ab executione sententiae appellari non potest,
nisi forte executor sententiae modum iudicationis excedat. §. 17.
Si quis etiam ausus fuerit prouocare, ne uoluntas defuncti
testamento scripta reseretur uel ne hii, quos scriptos patuerit
heredes, in possessionem mittantur, et is, cuius de ea re notio
erit, appellationem receperit, et iudex, qui tam ignaue
conniuentiam adhibuerit, et litigator, qui tam inportune appellauerit,
uiginti libris argenti mulctetur. §. 18. De
possessione etiam et eius momento si causa dicatur, que sententia
interlocutoria appellatur, quamuis prouocatio interposita fuerit,
tamen lata sententia sortiatur effectum. §. 19. Quandoque
unam eandemque condempnationem plures simul reportant,
nec diuersitas factorum separationem accipit, quo casu, si omnes
appellauerint, et uno ex his agente eorum appellatio iusta pronunciata
fuerit, emolumentum uictoriae etiam ad alios pertinebit.


Si autem unus tantum appellauerit eiusque appellatio iusta
pronunciata est, ei quoque prodest, qui non appellauit. §. 20.
Quod si etatis auxilio unus contra sententiam restitutionem inpetraverit
maiori, qui suo iure non appellauit, hoc rescriptum
non prodest. §. 21. Iudicibus autem non solum
suscipiendae appellationis necessitas uidetur inposita, uerum etiam
XXX. dierum spatia ex die sententiae diffinita sunt, intra que
gesta una cum relatione litigatoribus conuenit prestari. §. 22.
Similiter arbiter appellationem suscipere et relationem dare
conpellitur, si delegatus fuerit. §. 23. Litigatoribus uero copia
est etiam non conscriptis libellis illico uoce appellare, cum
res iudicata poposcerit, tam in ciuilibus quam in criminalibus
causis. §. 24. Ab eo autem, qui de appellatione cognoscit, non
potest fieri recursus ad iudicem, a quo fuerit prouocatum.
Quapropter remittendi litigatores ad prouincias remotam sibi
occasionem atque exclusam penitus intelligant, cum super omni
causa interpositam prouocationem uel iniustam tantum liceat
pronunciare, uel iustam. §. 25. Hec omnia in VII. libro
Codicis inuenies, a titulo de appellationibus et consultationibus
usque ad titulum ne liceat in una eademque
causa.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

481/482
Gehe zu Spalte: