Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIII. A quibus iudicibus prouocari non licet.

A iudicibus, quos communis consensus elegerit,
non liceat prouocari.
Gratian. Quod de arbitris intelligendum est. Iudicum enim
alii sunt arbitrarii, alii sunt ordinarii. Ordinarii uero sunt,
qui ab apostolico, ut ecclesiastici, uel ab inperatore, utpote seculares,
legitimam potestatem accipiunt. Arbitrarii sunt, qui
nullam potestatem habentes cum consensu litigantium in iudices
eliguntur, in quos conpromittitur, ut eorum sententiae stetur.
Horum alii sunt ordinarii et arbitrarii, alii arbitrarii tantum.
Ordinarii et arbitrarii sunt, qui legitimam potestatem habentes ab
eis eliguntur ad arbitrandum, qui non sunt suae ditioni subpositi.
Ab his, etsi ut arbitrarii sedeant, et non ut ordinarii, priuilegio
tamen ordinariae dignitatis, grauatus aliquis appellare ualebit.


Unde in Cartaginensi Concilio legitur III.: [c. 10.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

477/478
Gehe zu Spalte: