Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. De eodem.

Item Anacletus Papa. [epist. I. in fine.]
Omnis obpressus libere sacerdotum (si uoluerit) appellet
iudicium, et a nullo prohibeatur, sed ab his fulciatur
et liberetur et audiatur. Si autem difficiles causae aut
maiora negotia orta fuerint, ad maiorem sedem referantur.
Et si illic facile discerni non potuerint aut iuste terminari,
ubi fuerit summorum congregatio congregata
(que per singulos annos fieri solet et debet), iuste et Deo
placite coram patriarcha aut primate ecclesiastica,
et coram patricio secularia iudicentur negotia in commune.
Item Sixtus Papa [epist. II.] omnibus rectoribus ecclesiae
scribit, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

467/468
Gehe zu Spalte: