Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero quarto loco querebatur: An duorum
testimonio episcopus sit condempnandus? multorum auctoritate
probatur. Sicut enim in euangelio Iohannis legitur, ait Christus
ad Iudeos: "In lege uestra scriptum est, quoniam duorum hominum
testimonium uerum est." Hinc consequenter argumentatur
contra eos, dicens: "Si testimonium duorum hominum uerum
est, quare testimonium meum et patris non accipitis?" Item
Paulus in epistola ad Corintios: "In ore duorum uel trium
testium stabit omne uerbum." Item in epistola ad Ebreos:
"Quis preuaricans legem Moisi, duobus uel tribus testibus
conuictus, sine miseratione lapidabatur."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >