Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVII. Equales fuerunt meritis, licet gradu differentes, Petrus et Paulus.

Item Ambrosius. [sermone LXVI. de natali Petri et
Pauli.]
Beati Petrus et Paulus eminent inter uniuersos apostolos,
et peculiari quadam prerogatiua precellunt; uerum inter
ipsos quis cui preponatur incertum est. Puto enim illos
equales esse meritis, qui equales sunt passione, et
simili eos fidei deuotione uixisse, quos simul uidemus ad
martirii gloriam peruenisse. §. 1. Non enim sine causa
factum putamus, quod una die, uno loco, sub uno
persecutore passi sunt. Una die, ut ad Christum
pariter peruenirent; uno in loco, ne alteri Roma deesset;
sub uno persecutore, ut equalis crudelitas utrumque constringeret.
Dies ergo pro merito, locus pro gloria, persecutor
decretus est pro uirtute. Et in quo loco martirium tandem
pertulerunt? In urbe Roma, que principatum et caput
obtinet nationum, scilicet ut ubi caput superstitionis erat,
illic caput quiesceret sanctitatis, et ubi gentilium principes
habitabant, illic ecclesiarum principes morerentur.
V. Pars. Gratian. Item penitentes, bigami, sacerdotes
accusare non possunt. Unde generaliter colligitur, quod quicumque
sacerdotes non sunt uel esse non possunt, in sacerdotes
accusationem uel testificationem proferre non possunt.


Unde Fabianus ait: [epist. II. ad Episcopos orientales]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

493/494
Gehe zu Spalte: