CAUSA I.
GRATIANUS.Quidam habens filium obtulit eum ditissimo cenobio: exactus
ab abbate et a fratribus decem libras soluit, ut filius susciperetur,
ipso tamen beneficio etatis hoc ignorante. Creuit puer, et
per incrementa temporum et offitiorum ad uirilem etatem et
sacerdotii gradum peruenit. Exinde suffragantibus meritis in
episcopum eligitur, interueniente obsequio et paternis precibus;
data quoque pecunia cuidam ex consiliariis archiepiscopi, consecratur
iste in antistitem, nescius paterni obsequii et oblatae
pecuniae. Procedente uero tempore nonnullos per pecuniam
ordinauit, quibusdam uero gratis benedictionem sacerdotalem
dedit; tandem apud metropolitanum suum accusatus et conuictus
sententiam in se dampnationis accepit. (Qu. I.) Hic primum
queritur, an sit peccatum emere spiritualia? (Qu. II.) Secundo,
an pro ingressu ecclesiae sit exigenda pecunia, uel si exacta
fuerit, an sit persoluenda? (Qu. III.) Tertio, an ingressum ecclesiae
uel prebendas emere sit symoniacum? (Qu. IV.) Quarto, an
iste sit reus criminis, quod eo ignorante pater admisit? (Qu. V.)
Quinto, an liceat ei esse in ecclesia, uel fungi ea ordinatione,
quam paterna pecunia est assecutus? (Qu. VI.) Sexto, an illi,
qui ab eo iam symoniaco ignoranter ordinati sunt, sint abiciendi,
an non? (Qu. VII.) Septimo, si renuncians suae heresi sit recipiendus
in episcopali dignitate, uel non?