Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VII. Cessante necessitate, debet cessare, quod urgebat.

Quod pro remedio ac necessitate temporis statutum
est constat primitus non fuisse. Quod ergo necessitas
pro remedio reperit, cessante utique necessitate debet
cessare pariter quod urgebat, quia alius est ordo
legitimus, aliud, quod usurpatio ad presens fieri tempus
inpellit.


Gratian. Similiter ex dispensatione in Niceno Concilio
[c. 8.] de Nouatianis statutum est, ut ad ecclesiam redeuntes
ordinentur:

< Dokument zurück | | Dokument vor >