Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LVIII. Etiam per malos boni colliguntur.

Item [Augustinus] de blasphemia Spiritus sancti.
Spiritus sanctus in sancta ecclesia etiam isto tempore,
quo uelud granum attrituratur cum palea, sic
operatur, ut nullius ueram confessionem aspernetur, nullius
simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam
per illorum ministerium probos colligat.
Gratian. Ecce quando ab hereticis baptisma cum sua uirtute
accipitur, cuius tam necessaria amministracio est, ut nec
etiam a paganis datum possit reiterari. Unde in ecclesiastica
ystoria legitur, quod Alexander episcopus Alexandriae, cum
Petri Martiris solempnia celebraret, post expleta missarum sacramenta
uidit super oram maris puerorum ludum, imitantium, ut
solet fieri, episcopum, et gerentium ea, que in ecclesia geri mos
est. Mox eos ad se perduci iubet, et quid egissent percunctatur.
Illi rei ordinem pandunt, baptizatos a se esse quosdam cathecuminos
confitentur per Athanasium puerum, qui illis fuerat episcopus
simulatus. Ubi ex responsis eorum uidit secundum
religionis nostrae ritum cuncta constare, statuit illis, quibus
integris interrogationibus et responsionibus aqua fuerat infusa,
iterari baptismum non debere, sed adinpleri ea, que sacerdotibus
est mos.
Hinc etiam Ysidorus ait:

< Dokument zurück | | Dokument vor >