C. CII Nichil a sacerdotibus exigatur pro balsamo, quod in crismate ponitur.
Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 4.]Placuit, ut nullus episcoporum pro balsami modico,
benedictum pro baptismi sacramento per ecclesias
datur, quia singuli tremissem pro ipso exigere solent,
aliquid ulterius exigat, ne forte quod pro salute
animarum per inuocationem sancti Spiritus consecratur,
sicut Symon magus donum Dei pecunia uoluit emere,
ita nos uenundantes dampnabiliter uenundemur.