Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIII. Symoniaci sunt episcopi, qui decimas et oblationes laicis, non clericis distribuunt.

Item Gregorius VII.
Peruenit ad nos fama sinistra, quod quidam episcoporum
non sacerdotibus propriae diocesis decimas atque
Christianorum oblationes conferant, sed potius laicalibus
personis, militum uidelicet siue seruitorum, uel (quod grauius
est) consanguineis. Unde si quis amodo episcopus inuentus
fuerit huius diuini precepti transgressor, inter maximos
hereticos et antichristos non minimus habeatur, et,
sicut Nicena sinodus de symoniacis censuit, et qui dat episcopus,
et qui recipiunt ab eo laici, siue precio, siue beneficio,
eterni incendii ignibus deputentur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

417/418