C. LXIV. Sine fide et karitate nec euangelium habetur, nec prosunt aliqua bona.
Idem in epistola ad Galatos. [c. 1. u. 11.]Marcion et Basilides, et ceterae hereticorum pestes non
habent Dei euangelium, quia non habent Spiritum sanctum,
sine quo humanum fit euangelium quod docetur. Nec putemus
in uerbis scripturarum esse euangelium, sed in sensu;
non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis,
sed in radice rationis.

