C. XLIII. De episcopis, qui consecrant, qualem consecrare non licet.
Si qui episcopi talem consecrauerint sacerdotem,qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo dampnum
proprii honoris euaserint, ordinationis tamen ius ulterius
non habebunt, nec illi umquam sacramento intererunt,
quod inmerito prestiterunt.
Gratian. Ecce cum honoris periculum euadant, ut cetera
sacramenta sacerdotaliter administrare permittantur, ab hoc solo
non modo pro heresi uel qualibet maiori culpa, sed etiam pro
negligentia remouentur. In quibus omnibus sollicite notandum
est, quod sacramentum sacerdotalis promotionis pre ceteris omnibus
magis accurate et digne dandum uel accipiendum est, quia
nisi ita collatum fuerit, eo desinet esse ratum, quo non
fuerit rite perfectum. Cetera enim sacramenta unicuique
propter se dantur, et unicuique talia fiunt quali corde uel conscientia
accipiuntur. Istud solum non propter se solum, sed
propter alias datur, et ideo necesse est, ut uero corde mundaque
conscientia, quantum ad se, sumatur, quantum ad alios uero
non solum sine omni culpa, sed etiam sine omni infamia,
propter fratrum scandalum, ad quorum utilitatem, non solum ut
presint, sed etiam ut prosint, sacerdotium datur.
Unde Ieronimus in Michea: