C. XIX. Donatistae et Nouatiani, quamuis reprehensibiliter ordinati, tamen ex necessitate tollerantur.
Idem ad Mauros episcopos.Maximum quoque ex laico, reprehensibiliter licet ordinatum,
tamen si Donatista iam non est et a spiritu scismaticae
prauitatis alienus est, ab episcopali, quam quoquo modo
adeptus est, non repellimus dignitate, ita ut ipse
libello ad nos directo catholicum se esse manifestet.