C. XVIII. Laicis, qui contra canonum decreta ad episcopatum promouentur, ex misericordia susceptum offitium relinquitur.
Exigunt causae ut non solum in tales presules, sedetiam in ordinatores eorum conpetens ultio proferatur.
Sed circumstant nos hinc mansuetudo misericordiae, hinc
censura iusticiae, ut credamus quedam delicta utcumque
tolleranda, quedam uero penitus amputanda. Illos ergo
quorum prouectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod
ex laicis ad episcopale offitium electi sunt locum
suum tenere permittimus, non preiudicantes apostolicae
sedis statutis, nec beatorum Patrum regulas soluentes,
quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, nec
quod potuit aliqua ratione concedi fas erit amplius inpune
committi, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus
iusta post modum ultione plectamus.