C. XX. De eodem.
Idem. [ibidem initio c. 3.]Donatum autem Seiacensem ex Nouatiano (ut conperimus)
cum sua plebe conuersum ita dominico gregi
uolumus presidere, ut libellum suae fidei meminerit ad
nos dirigendum, quo et Nouati dogmatis dampnet errorem,
et plenissime confiteatur catholicam ueritatem. Que
autem nunc certa remisimus consideratione causarum,
antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus
pia lenitate concessimus iusta post hac ulcione plectamus.