Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXI. Redeuntes ab heresi post publicam professionem in suis ordinibus recipi possunt.

Idem Ianuario Episcopo Aquilegiensi. [epist. III.]
Saluberrimum enim et spiritualis medicinae utilitate
plenissimum est, ut siue presbiteri, siue diaconi siue
subdiaconi aut cuiuslibet ordinis clerici, qui se correctos
uideri uolunt atque ad catholicam fidem, quam
pridem amiserant, rursum reuerti ambiunt, prius errores
suos et ipsos auctores erroris se dampnatos sine
ambiguitate fateantur, et sensibus prauis etiam peremptis
nulla desperandi supersit occasio, nec ullum membrum
talium possit societate uiolari, cum per omnia illis
professio propria ceperit obuiare. Circa quos etiam canonum
illam constitutionem precipimus custodiri, ut in magno
habeant beneficio, si adempta sibi omni sepe promotionis in
quo inueniuntur ordine stabilitate perpetua maneant, si
tamen iterata unctione non fuerint maculati.

< Dokument zurück | | Dokument vor >