Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. CXXIV. Pretio interueniente offitium sacerdotale non restituatur.

Nullus episcopus grauamen seu seruile seruitium ex usu
contra ecclesiasticam normam abbatibus seu clericis suis
inponat, uel interdictum sacerdotale offitium pretio interueniente
restituat. Quod si fecerit, offitii sui periculum subeat.
Gratian. Qui autem pecuniam accipiunt, ut ordinandis
sacros ordines non tribuant, uel ut canonicae electioni
assensum non prebeant, aut ecclesiis edificandis uel consecrandis
lapidem benedictum uel consecrationem subtrahant, multis argumentis
acceptae pecuniae rei et infames esse probantur.


Ait enim Pascalis II:

< Dokument zurück | | Dokument vor >